

Liber Exodus*
Caput 2: Versus 22
Quae peperit,etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quae munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde:Una est columba mea;quae gignit filium, qui vocaturadvena,et alterum quiDei adjutorium:advenae enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent.